
![]()
O resumo das notícias do Vaticano em latim: os destaques de hoje incluem a Audiência Geral da última quarta-feira; a Missa de Todos os Santos e a proclamação de São João Henry Newman como Doutor da Igreja; e a Comemoração dos Mortos em 2 de novembro.
HEBDÓMADA PAPAE”
NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
Die octávo mensis Novémbris Anno Sancto bismillésimo vicésimo quinto
TÍTULI
In Generáli Audiéntia, die quinto Mercúrii mensis Novémbris, autumávit Leo quartus décimus Paschále Mystérium Christiáni vitae esse cárdinem.
Kaléndis Novémbribus, cum Ómnium Sanctórum sollémnitas atque educatiónis disciplinǽque Iubilǽum celebrántur, sanctum Ioánnem Henrícum Newmam Ecclésiae doctórem Leo quartus décimus proclamávit.
Postrídie kaléndas Novémbres, cum omnes defúncti commemorántur, in Angélica Precatióne, cum Deo néminem derelíctum iri ásserit Póntifex.
Ex corde salútat Latínum sermónem studióse auscultántes Rosárius Tronnolone.
NOTÍTIAE
Die quinto Mercúrii mensis Novémbris, in Petriáno Foro, Audiéntiam Generálem egit Leo quartus décimus, in qua arguméntum est expósitum, quod est “Pascha cotidiánae vitae tríbuit spem”. Refert Alexander De Carolis.
Paschális núntius est quod pulchérrimum, laetíssimum movénsque audíri in história pótuit, mónuit Póntifex. Testificátur Pascha amórem peccátum et vitam mortem vicísse, ideóque unum est quod adamússim respóndere percontatióni sensus potest qui nostram mentem nostrúmque cor inquiétat. Quisque homo dolórem, aegritúdinem ac tristítiam experítur, quóniam Pascha, áddidit Póntifex, Crucem non tollit, sed eándem per mirum certámen vincit, quod hóminum históriam mutávit. Qui paschális núntii sumus testes, nostram vitam, atque simul circa nos mundum, per spei mitem vim, convértimus.
Sábbato die, kaléndis Novémbribus, in Ómnium Sanctórum sollemnitáte, in Petriána plátea Sanctam Missam celebrávit Leo quartus décimus et ipse discípulis institutoribúsque suum Iubilǽum celebrántibus sancti Ioánnis Henríci Newman exhíbuit exémplar eundémque Ecclésiae doctórem proclamávit. Lóquitur Márius Galgano.
Mirábile cultúrae spiritalitatísque Newman exémplar – asséruit Póntifex – novas generatiónes movére potest, qui Infinítum sítiunt. Étenim scholae studiorúmque universitátes – suádet Leo quartus décimus – prophetíae officínae esse debent, ubi spes vívitur eáque continénter narrátur et iterátur. Si hic rerum prospéctus quiddam vidéri potest quod nostras facultátes praetergréditur, in péssima reténta ac nulla obscúra in univérsum cogitáta inclinántes, ea profligáre debémus, qui periculósior habétur hodiérni cultus morbus, quóniam spem delére minátur.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE
Domínico die áltero mensis Novémbris, ante Salutatiónem Angélicam recitándam, spei núntium memoráre vóluit Póntifex, qui a Resurrectióne trádita manat et ab illa fidúcia Deum suos fílios non oblivísci: “Nemo pessúmdatur”.
Die domínico secúndo mensis Novémbris, post merídiem, ad Veráni coemetérium Leo quartus décimus se cóntulit atque albárum rosárum fascículum in quodam sepúlcro depósuit, quod est offícium honóris ómnium mortuórum in illo Románo coemetério sepultórum. Cum isti moriúntur nos déserunt, sed viva cordis memória eos nos retinémus.
Haec dicénda putávimus, próximo sábbato nova vidélicet nuntiábimus. Óptime valéte!
Fonte: Vatican News