
![]()
No programa de hoje: a Audiência Geral de quarta-feira, 1º de outubro; a missa do último domingo para o Jubileu dos catequistas; as respostas aos jornalistas em Castel Gandolfo.
“HEBDÓMADA PAPAE”
NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
Die quarto mensis Octóbris Anno Sancto bismillésimo vicésimo quinto
TÍTULI
Apud Generálem Audiéntiam praetériti diéi Mercúrii recordátur Póntifex nullam habéndam formídinem in misericórdia sanátis vulnéribus demonstrándis.
Catechístis coadunátis propter Iubilǽum dicit Póntifex: “Apud iánuas opuléntiae stat integrórum populórum paupértas”.
Leo quartus décimus diurnáriis interrogántibus respóndet: éffici potest Trump Prǽsidis propósitum pro Gaza: sperémus ut Hamas illud recípiat.
Vos salútat Latínum sermónem studióse auscultántes Eugénius Murrali.
NOTÍTIAE
Dum Audiéntiae Generális catechésim in Foro Petriáno éxplicat, de Christi Pascha dísserit Póntifex, ásserens “Deum nos amíttere noluísse”, prae nostris quoque limítibus. Refert Alexánder De Carolis.
Postquam frequéntes fidéles in Foro Petriáno salutáverat, Leo Papa quaedam meditánda osténdit de Iubilǽi arguménto “Iesus spes nostra”. Disséruit precípue de Iesu Pascha atque de Resuscitáti cum discípulis convéntu, “ipsíus nempe amícis”, in Cenáculo conclúsis atque “metu corréptis”, quibus defert “donum mínime sperándum: pacem”. Hortátus est Póntifex fidéles Ecclesiámque, ut Dei amórem eundémque donándum cognóscerent. Audiéntiae sub finem, Leo quartus décimus cogitatiónem in Madagascáriam inténdit, tumultuánte íbidem Gen Z, ut áiunt, propter diffícilem condiciónem, tum oeconómicam, tum sociálem. Complúres convénit fidéles Póntifex, qui Audiéntiae interfuérunt, inter quos Terrae Sanctae iúvenum coetus necnon aegri quidam et inhábiles annumerántur, qui ex Germánia venérunt peregríni, Meliténsi Órdine iuvánte.
Die domínico duodetricésimo mensis Septémbris, in Foro Petriáno, ex Missae de Iubilǽo catechistárum homília, necessitátem áttulit Leo quartus décimus, étiam inter calamitátes, Evangélii nuntiándi, quod proclámat: “ómnium vita mutári potest”. Refert Xavérius Sartre.
“Iesu verba nos certióres fáciunt quo pacto mundum respíciat Deus, ómnibus tempóribus omnibúsque locis. In Evangélio quod audívimus (Lc 16, 19-31) eius óculi páuperem et dívitem cernunt: alter fame perit, alter coram eo epulátur”. Evangélii locus Lázari et dívitis, “cui non datur nomen”, de hodiérnis rebus nos monet, cum ad opuléntiae iánuas integrórum populórum miséria accédit, bellis atque usu quaestúque afflictórum. In hoc rerum statu catechistárum est non modo institúere, verum étiam sérere, effícere ut “in corde pérsonet spes, ad vitae bonae afferándos fructus”. Póntifex memorávit unde ductum esset verbum catechísta, scílicet a verbo katéchein, id est “clara voce institúere, effícere ut quiddam pérsonet”. “Id quidem requírit, ut catechísta det fidem, quam própria vita signíficat”. Et addit étiam quod “primi catechístae sunt paréntes nostri” et fídei núntius “potíssimum in dómibus nostris fit, circa mensam”.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE
Die Martis praetérito Leo Papa Arce Gandúlfi exgrédiens, diurnáriis divérsa quaeréntibus respóndit. Inter ália de Gazae condicióne est locútus, addens quod Trump Prǽsidis consílium “áliquid probándum et efficiéndum” secum ferre vidétur, quod Hamas accípiat “statúto témpore”. De classícula Gazam petitúra, ad subsídia genti illi suppeditánda, optávit Leo Papa “ne vis adhiberétur et hómines servaréntur”.
Haec dicénda habúimus, eventúra próxima hebdómada narrábimus. Multum valéte!
Fonte: Vatican News
